monumenta.ch > Plinius > sectio 175

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 34, 175
{LIV} Psimithium quoque, hoc est cerussam, plumbariae dant officinae, laudatissimam in Thodo. fit autem ramentis plumbi tenuissimis super vas aceti asperrimi inpositis atque ita destillantibus. quod ex eo cecidit in ipsum acetum, arefactum molitur et cribratur iterumque aceto admixto in pastillos dividitur et in sole siccatur aestate. fit et alio modo, addito in urceos aceti plumbo opturatos per dies X derasoque ceu situ ac rursus reiecto, donec deficiat materia.